Live from ACL, II

salvēte, amīcī et sodālēs! As you read this post, I’m on my way home from the 2010 American Classical League Institute. I’ll have a longer report about the Monday sessions another time; at the moment, I’m eager to get home. So let me just say that the typical comment at closing banquets – that the Institute feels like a family reunion every year – has always been true for me. What a great way to reconnect with old friends and make new ones, all the while knowing that those friends share your passionate commitment to teaching, and to the languages, cultures, and enduring legacy of the Greco-Roman world. It’s easy to lose sight of that, at times, when one is arguing over methodology!

For those lectōrēs cārissimī who are also traveling today, I wish you safe travels and a happy return home, and I hope to see all of you (and many more) at next year’s Institute in Minneapolis.

Speaking of families, we’ll continue our wedding-themed stories today with this one, in which young Lūcius is sad about Lollia’s wedding.  It, and its sequel below, will soon be available at the Tres Columnae Version Alpha Wiki site, but at the moment I’m eager to get home, so I beg your forbearance for a few hours.  I’ll get those links updated and include them in tomorrow’s post!  Meanwhile, here we go:

Lūcius Valerius tamen, postquam Marcus Vipsānius Lolliam uxōrem dūxit, trīstis per viās urbis Herculāneī errāre solēbat, quod Lollia sibi magnō cordī erat. nōnnūllōs post diēs Fabiō magistrō in viā ambulantī forte occurrit et, “salvē, mī magister veterrime,” inquit. Fabius, quī rēs maximī mōmentī in animō volvēbat, “heus!” exclāmāvit, “quis mē appellat?” mox tamen Lūcium agnōvit et “mī discipule, mī Lūcī, quid agis?” laetus rogāvit.

postquam Lūcius cūrās suās Fabiō explicāvit, ille subrīdēns, “heus!” respondit, “iuvenēs saepe sē propter amōrem ita vexant! tē tamen haud decēbat illam Lolliam dūcere. nōnne enim cliēns patris tuī est Lollius, et vir pauperrimus? tē tamen haud decēbat illam concūbīnam habēre, quod cīvis est, et quod atāvus erat poēta et comoedus nōtissimus. fortasse ancillam illī puellae similem emere poteris? nōnne cum ancillā sīcut puellā lūdere et cūrās tuās sīc levāre poteris, ut āit ille poēta Catullus?”

Lūcius tamen, “num tū discipulōs versūs Catullī legere nunc iam sinis?” attonitus rogāvit. Fabius rīdēns, “haudquāquam sinō!” respondit, “tū tamen, quod iuvenis iam es, sine dubiō Catullum legis!” Lūcius cōnsēnsit sed “num pater meus pecūniam in hoc dabit?” rogāvit. “fortasse, sī ancilla tōtam domum ūnā hōrā purgāre poterit!” inquit Fabius rīdēns, “nōnne rēctē dīcis?” respondit Lūcius. “pater enim meus cum assēs tum līberōs dīligenter custōdit!” tum Lūcius et Fabius cachinnīs sē trādunt. tandem Fabius, “praetereā, mī Lūcī, cum iuvenēs dolent, fābulae multō meliōrēs sunt quam ancillae. nōnne ōlim, cum discipulus meus erās, fābulam leōnis, quī mūrem dūcere volēbat, tibi nārrāvī?”

And then, of course, here’s the story that Fabius tells to cheer his young friend up (grātiās maximās to our friend and collaborator Laura G, who suggested the underlying fable):

“ōlim,” inquit Fabius, “leō, per silvās ambulās, forte laqueō captus, auxilium magnā vōce quaerēbat. cui appropinquāvit mūs minimus et ‘mī leō,’ attonitus rogāvit, ‘cūr tē ita vexās? cūr vehementer fremis?’ leō trīstis et īrātus laqueum dēmōnstrāvit et, ‘mī mūs,’ supplex rogāvit, ‘nōnne mē adiuvāre potes? tū enim, quī minimus es, dentibus laqueum abrōdere potes. sī mē in hōc tantō discrīmine adiuveris, beneficiōrum tuōrum semper meminerō! semper tibi beneficia libēns reddam, mē sī līberāveris!’ mūs libenter cōnsēnsit et mox rem cōnfēcit. tum ‘mī leō,’ inquit, ‘nōnne mē adiuvāre nunc iam potes? mihi enim est puella pulcherrima sed innūpta, quam nūllī mūrēs dūcere volunt, quod nihil dōtis praebēre possum. nōnne tū fīliam meam dūcere potes?’ leō attonitus, postquam rem cōgitāvit, ‘certē, mī amīce,’ respondit. ‘caelebs enim sum, et leaenam dignam haud invenīre possum. praetereā, haud opus dōtis mihi est, quod leō sum! quid mihi dōtis? libenter igitur fīliam tuam dūcam.’

“diēs tamen nūptiārum cum advēnit, rēs dīra accidit. leō enim, ad lectum nūptiālem prōgressus, uxōrem suam vidēre nōn poterat, quod tam parva erat. eam pede suō forte pressit et contrīvit! lūgēbant omnēs, sed frūstrā, quod nūpta erat mortua!”

haec verba locūtus Fabius tacēbat. Lūcius tamen, “hercle!” respondit, “rēctē dīcis, mī Fabī! etiamsī Lolliam dīligō – et proptereā quod Lolliam dīligō – mē haud decet nūptiās Lolliae cupere! tibi grātiās maximās agō, quod semper mihi optimē suādēs!”

quid respondētis, amīcī?

  • What do you think of the interactions of Lucius and Fabius?
  • What do you think of the fable itself?
  • And, perhaps more important, if you are involved in the wider profession of Classics and/or language teaching, what lessons might we draw from the fable? Are there ways it might guide us to avoid some of our more petty disagreements, while reaching a creative synthesis on the really important ones?

Tune in next time for more thoughts about the Institute, and a story in which members of the mouse-family talk about weddings in their world. intereā, grātiās maximās omnibus iam legentibus et respondentibus.

Advertisements

The URI to TrackBack this entry is: https://joyfullatinlearning.wordpress.com/2010/06/29/live-from-acl-ii/trackback/

RSS feed for comments on this post.

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: